Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
37
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VII. Cap. 29. 30. [TJ. C. 4ia. A. C. 34o.] 37

que indigni videamur. Neque, Jtercule, quod Samni-tes priores amici sociique vobis facti sunt, ad id va-lere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur; sedut vetustate et gradu honoris nos praestent: neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungerelis foe-dera, cautum est. Fuit quidem apud vos semper salisiusla causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse,qui vos appeteret. Campani, etsi fortuna praesensmagnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, nonagri ubertate, ulli populo praeterquam vobis cedentes,haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestrisin amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque,aeternis hostibus huius urbis, quandocunque se move-rint, ab tergo erimus: et, quod vos pro salute nostrapriores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloriaI semper faciemus. Subactis iis gentibus quae internos vosque sunt, quodpropediem futurum spondet etvirtus et fortuna vestra,continens imperium usque adnos habebitis. Acerbum ac miserum est, quod faterinos fortuna nostra cogit. Eo ventum est, Patres con-scripti, ut aut amicorum, aut inimicorum Campanisimus. Si defenditis, vestri: si deseritis, Samnitiumerimus. Capuam ergo et Campaniam omnem vestrisan Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.Omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam,vcslrumque auxilium aequum est patere; iis tamenmaxime, qui, eam implorantibus aliis auxilium dum. supra vires suas praestant, omnes ipsi in hanc neces-' sitatem venerunt. Quanquam pugnavimus verbo proSidicinis, re pro nobis, quum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti; et, ubi con-flagrassent Sidicini, ad nop traiecturum illud incendium esse. Nec enim nunc, quia dolent iniuriam ac-ceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi essecausam, oppugnatum nos veniunt. An, si ultio iraehaec, et non occasio cupiditatis explendae esset, pa-