L.VII.C.28.29.[U.C.4n.A.C.3ii.U.C.4i2.A.C.34o.] 35
sine vacationibus habitus esset; legiones, quantummaturari potuit, in Auruncos ductae. Ibi praedonummagis, quam hostium, animi inventi. Prima itaqueacie debellatum est. Dictator tamen, quia et ultrobellum intulerant, et sine detrectatione se certaminiofferebant, deorum quoque opes adhibendas ratus,inter ipsam dimicationem aedem lunoni Monetae vo-vit: cuius damnatus voti quum victor Romam rever-tisset, dictatura se abdicavit. Senatus duumviros adeam aedem pro amplitudine populi llomani facien-dam creari iussit. Locus in arce destinatus, quaearca aedium M. Manlii Capitolini fuerat. Consules,dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi, Soramex hostibus, incautos adorti, ceperunt. Anno post,quam vota erat, aedes Monetae dedicatur, C. MarcioRutilo tertium, T. Manlio Torquato secundum con-sulibus. Prodigium extemplo dedicationem secutum,simile vetusto montis Albani prodigio. Namque etlapidibus pluit, et nox interdiu visa intendi: libris-que inspectis, quum plena religione civitas esset, se-natui placuit, dictatorem feriarum constituendarumcausa dici. Dictus P. Valerius Publicola: magisterequitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. Non tri-bus tantum supplicatum ire placuit, sed finitimosetiam populos; ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus, ludicia eo anno populi tristia infeneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies es-set, traduntur. Et res, haud ulla insigni ad memo-riam causa, ad interregnum rediit. Ex interregno,ut id actum videri posset, ambo patricii consulescreati sunt, M. Valerius Corvus tertium, A. Corne-lius Cossus.
XXIX. Maiora iam hinc bella, et viribus hostium,et longinquitate vel regionum, vel temporum spatio,quibus bellatum est, dicentur. Namque eo anno ad-versus Samnites, gentem opibus armisque validam,
C 2