Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VII. Cap. 16. 17. [U. C. 5go-A. C. 553.] 21

lieni acceperunt. Triumphus de Privernatibus actus.Ab altero consule nihil memorabile gestum: nisi quodlegem novo exemplo ad Sutrium in castris tributimde vicesima eorum, qui manumitterentur, tulit. Pa-tres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerarioadditum esset, auctores fuerunt. Ceterum tribuniplebis, non tam lege, quam exemplo, moti, ne quispostea populum sevocaret, capite sanxerunt: nihilenim non permilites, iuratos in consulis verba, quam-vis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.Eodem anno C. Licinius Stolo a M. 1opillio Laenatesua lege decem millibus aeris est damnatus, quo Amille iugerum agri cum filio possideret, emancipan-doque filium fraudem legi fecisset.

XVII. Novi consules inde, M. Fabius Ambustussecundum et M. Popillius Laenas secundum, duobella habuere. Facile alterum cum Tiburtibus, quodLaenas gessit: qui, hoste in urbem compulso, agrosvastavit. Falisci Tarquiniensesque alterum consu-lem prima pugna fuderunt. Inde terror maximusfuit, quod sacerdotes eorum, facibus ardentibus an-guibusque praelatis, incessu furiali militem Roma-num insueta turbaverunt specie: et tunc quidem vel-ut lymphati et attoniti munimentis suis trepidoagmine inciderunt; deinde, ubi consul legatique actribuni puerorum ritu vana miracula paventes irri-debant increpabantque, vertit animos repente pu-dor; et in ea ipsa, quae fugerant, vel ut caeci ruebant.Discusso itaque vano apparatu hostium, quum inipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem:castrisque etiam eo die potiti, praeda ingenti parta,victores reverterunt, militaribus iocis quum appara-tum hostium, tum suum increpantes pavorem. Con-citatur deinde omne nomen Etruscum, et, Tarquinien-sibus Faliscisque ducibus, ad Salinas perveniunt. Ad-versus eum terrorem dictator C. Murcius liutilus