Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

Lii;. VII. Cap. 1 1.15. [U. C. 397 . A. C. 555.] 19

.Sex. Tullium numine increpans rogitansque: Sic-cine pugnaturos milites spopondisset? ubi illi clamo-res sint arma poscentium? ubi minae iniussu impera-toris proelium inituros? En ipsum imperatorem claravoce vocare ad proelium, et ire armatum ante prima si-gna. Ecquis sequeretur eorum, qui modo ducturi fue-rint; in castris feroces, in acie pavidi? Vera audie-bant: itaque tantos pudor stimulos admovit, ut rue-rent in hostium tela, alienatis a memoria periculianimis. Hic primo impetus prope vecors turbavithostes: eques deinde emissus turbatos avertit. Ipsedictator, postquam labantem una parte vidit aciem,signa in laevum cornu confert, quo turbam hostiumcongregari cernebat; et iis, qui in monte erant, si-gnum, quod convenerat, dedit. Ubi inde quoque no-vus clamor ortus, et tendere obliquo monte ad castraGallorum visi sunt; tum metu, ne excluderentur,omissa pugna est, cursuque effuso ad castra fereban-tur. Ubi quum occurrisset iis IVI. Valerius, magisterequitum, qui, profligato dextro cornu, obequitabathostium munimentis, ad montes silvasque vertuntfu-gam: plurimique ibi a fallaci equitum specie agaso-uibusque excepti sunt: et eorum, quos pavor pertu-lerat in silvas, atrox caedes post sedatum proeliumfuit. Nec alius post M. Furium, quam C. Sulpicius,iustiorem de Gallis egit triumphum. Auri quoque exGallicis spoliis satis magnum pondus, saxo quadratosaeptum, in Capitolio sacravit. Eodem anno et aconsulibus vario eventu bellatum. Nam Hernici aC. Plautio devicti subaetique sunt. Fabius collegaeius incaute atque inconsulte adversus Tarquinien-ses pugnavit: nec in acie tantum ibi cladis acceptum,quam quod trecentos septem milites Romanos captosTarquinienses immolarunt: qua foeditate suppliciialiquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.Accessit ad eam cladem ct vastatio Romani agri, quam

R2