18
T. LIVII [U.C.597- A.C.555.] _
slcret. Nam se quidem nihil non arbitrio imperatorisacturum: illi quoque tamen videndum magnopere esse,ut exercitum in potestate haberet. Differri non posseadeo concitatos animos: ipsos sibi locum ac tempus pu-gnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. Dumhaec loquuntur, iumeuta forte pascentia extra rallumGallo abigenti duo milites llomani ademerunt. Ineos saxa coniecta aGallis: deinde ab Romana statio-ne clamor ortus, ac procursum utrimque est. lam-que haud procul iusto proelio res erant, ni celeriterdiremptum certamen per centuriones esset. Allirma.ta certe eo casu Tullii apud dictatorem fides est: necrecipiente iam dilationem re, in posterum diem edi-situr, acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui ma-gis animis, quam viribus, fretus ad certamen descen-deret, omnia circumspicere atque agitare coepit, utarte aliqua terrorem hostibus incuteret. Sollerti ani-mo rem novam excogitat, qua deinde multi nostriatque externi imperatores, nostra quoque quidam ae-tate, usi sunt. Mulis strata detrahi iubet: binisquetantum centunculis relictis, agasones, partim capti-vis, partim aegrorum armis ornatos, imponit. Ilisfere mille effectis centum admiscet equites, et noctesuper castra in montes evadere, ac silvis se occultareiubet: neque inde ante moveri, quam ab se accipe-rent signum. Ipse, ubi illuxit, in radicibus montiumextendere aciem coepit sedulo, ut adversus montesconsisteret hostis. Instructo vani terroris apparatu,qui quidem terror plus paene veris viribus profuit,primo credere duces Gallorum, non descensuros inaequum Romanos; deinde, ubi degressos repente vi-derunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt:priusque pugna coepit, quam signum ab ducibus da-retur.
XV. Acrius invasere Galli dextrum cornu: nequesustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset,