Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

16 T. LIVII [U. C. 597 . A. C. 555.] j

nam, si quis iniussu in hostem pugnasset. Milites,aegre ici patientes, primo in stationibus vigil iisqueinter se dictatorem sermonibus carpere; interdumPatres communiter increpare, quod non iussissentper consules geri bellum. Electum esse eximium im-peratorem, unicum ducent, qui nihil agenti sibi decoelodevolaturam in sinum victoriam censeat. Eadem dein-de haec interdiu propalam, ac ferociora bis, iactare;se iniussu imperatoris aut dimicaturos, aut agmine !Romam ituros. Immiscerique militibus centuriones:nec in circulis modo fremere, sed iam in principiisac praetorio in unum sermones confundi, atque in jconcionis magnitudinem crescere turba, et vociferariex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur: .

verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtuteeius dignum esset.

XIII. Septimum primum pilum iam Tullius du-cebat; neque erat in exercitu, qui quidem pedestria [stipendia fecisset, vir factis nobilior. Is, praecedens jmilitum agmen, ad tribunal pergit; mirantique Sul-picio non turbam magis, quam turbae principemTullium, imperiis obedientissimum militem, Scilicet,dictator, inquit, condemnatum se universus exercitusa te ignaviae ratus, et prope ignominiae causa desti-tutum sine armis, oravit me, ut suam causam apudte agerem. Equidem, sicubi loco cessum, si terga da-ta hosti, si signa foede amissa obiicinobis possent, ta- Imen hoc a te impetrari aequum censerem, ut nos vir-tute culpam nostram corrigere, et abolere flagitii me-moriam nova gloria patereris. Etiam ad Alliam fusaelegiones eandem, quam per pavorem amiserant, pa-triam, profectae postea ab Veiis, virtute recuperave-re. Nobis, deum benignitate, felicitate tua populiqueRomani, et res et gloria est integra. Quanquam degloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus,quam feminas, abditos intra vallum omnibus contu-