Lib. VII. Cap. 11. 12. [U. C. 397 . A. C. 355-J 15
quam Tiburtem, hostem ostendit, duabus portisegressi consules utrimque aciem subeuntium iam mu-ros aggrediuntur: apparuitque, occasione magis,quam virtute, fretos venisse: adeo vix primum inpe-tum Romanorum sustinuere. Quin etiam bono fuis-se Romanis adventum eorum constabat, orientemqueiam seditionem inter Patres et plebem metu tam pro-pinqui belli compressam. Alius adventus hostiumfuit proximo bello, agris, quam urbi, terribilior. Po-pulabundiTarquinienscs fines Romanos, maxime quaex parte Etruriam adiacent, peragravere: rebusquenequicquam repetitis, novi consules C. Fabius et C.Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque eaprovincia, Plautio Hernici evenere. Gallici quoquebelli fama increbescebat. Sed inter multos terroressolatio fuit paxLatinis petentibus data, et magna vismilitum ab iis ex foedere vetusto, quod multis inter-miserant annis, accepta. Quo praesidio quum fultares Romana esset, levius fuit, quod Gallos moxPrae-neste venisse, atque inde circa Pedum consedisse,auditum est. Dictatorem dici C. Sulpicium placuit.Consul ad id accitusC.Plautius dixit: magister equi-tum dictatori additus M. Valerius. Ili robora mili-tum, ex duobus consularibus exercitibus electa, ad-versus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bel-lum, quam parti utrique placebat, fuit. Quum primoGalli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Roma-nus miles, ruendo in arma ac dimicationem, aliquan-tum Gallicam ferociam vinceret; dictatori neutiquamplacebat, quando nulla cogeret res, fortunae se com-mittere adversus hostem, quem tempus deterioremin dies et locus alienus faceret, sine praeparato com-meatu, sine firmo munimento morantem: ad hoc iisanimis corporibusque, quorum omnis in impetu visesset, parva eadem languesceret mora. His consiliisdictator bellum trahebat, gravemque edixerat poe-