14
T. LIVII [tI.C.3g6. A. C. 35fi.]
egit. Pugnatum haud procul porta Collina est totiusviribus urbis, in conspectu parentum coniugumquoac liberorum: quae magna, etiam absentibus, hor-tamenta animi, tum subiccta oculis, simul verecun-dia miscricordiaque militem accendebant. Magnautrimque edita caede, avertitur tandem acies Gallo-rum. Fuga Tibur, sicut arcem belli Gallici, petunt:palati a consule Poetelio haud procul Tibure exce-pti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simuleum bis intra portas compelluntur. Egregie quumab dictatore, tum ab consule res gesta est. Et con-sul alter Fabius proeliis primum parvis, postremouna insigni pugna, quum hostes totis adorti copiisessent, Hernicos devincit. Dictator, consulibus insenatu et apud populum magnifice collaudatis, etsuarum quoque rerum illis remisso honore, dictaturase abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque ge-minum triumphum egit. Fabio satis visum, ut ovanturbem iniret. Irridere Poetelii triumphum Tiburtcs:ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores pau-cos fugae trepidationisque Gallorum, extra portasegressos, postquam in se quoque fieri impetum vide-rint, et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intraurbem. Eam rem triumpho dignam visam Romanis?Ne nimis mirum magnumque censerent, tumultum ex-ciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationemante moenia sua visuros. .
XII. Itaque insequenti anno, M. Popillio Laenate,Cn. Manlio consulibus, primo silentio noctis ab Ti-bure agmine infesto profecti, ad urbem Romam ve-nerunt. Terrorem repente ex somno excitatis subi-ta res et nocturnus pavor praebuit: ad hoc multoruminscitia, qui, aut unde, hostes advenissent. Concla-matum tamen celeriter ad arma est, et portae statio-nibus , murique praesidiis firmati: et ubi prima luxmediocrem multitudinem ante moenia, neque alium.