8
T. LIVII [U. C. 3g3. A. C. 55g.]
alia, forum medium ferme specu vasto collapsum inimmensam altitudinem dicitur: neque eam voragi-nem coniectu terrae, quum pro se quisque gereret,expleri potuisse prius, quam deum monitu quaericoeptum, quo plurimum populus Romanus posset 1ld enim illi loco dicandum, vates canebant, sirem-publicam llomanam perpetuam esse vellent. TumM. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse fe-runt dubitantes, an ullum magis llomanum bonum,quam arma virtusque, esset. Silentio facto, templadeorum immortalium, quae foro imminent, Capito-liumque intuentcm, et manus nunc in coelum, nuncin patentes terrae hiatus ad deosManes porrigentem,se devovisse: equo deinde quam poterat maxime ex-ornato insidentem, armatum se in specum immisisse,donaque ac fruges super eum a multitudine virorumac mulierum congestas; lacumque Curtium, non abantiquo illo T. Tatii milite Curtio Metto, sed ab hocappellatum. Cura non deesset, si qua ad verum viainquirentem ferret: nunc fama rerum standum est,ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomenab hac recentiore insignitius fabula est. Post tantiprodigii procurationem, eodem anno deHernicis con-sultus senatus, quum fetiales ad res repetendas ne-quicquam misisset, primo quoque die ferendum adpopulum debello indicendo Hernicis censuit; popu-lusque id bellum frequens iussit. L. Genucio con-suli ea provincia sorte evenit. In exspectatione ci-vitas erat, quod primus ille de plebe consul bellumsuis auspiciis gesturus esset; perinde ut eveniret res,ita communicatos honores pro bene aut secus con-sulto habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius, adhostes magno conatu profectus, in insidias praecipi-taret.; legionibus necopinato pavore fusis, consulcircumventus ab insciis, quem interfecissent, occide-retur. Quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam