Lin. VII. Cap. 0. 7. [U. C. 3 9 1 A. C. 359.] 9
tantum publica calamitate maesti Patres, quantumferoces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omni-bus locis: Irent, crearent consules ex plebe, transfer-rent auspicia, quo nefas esset. Potuisse Patres ple-biscito pelli honoribus suis: num etiam in deos im-mortales inauspicatam legem valuisse? Vindicasseipsos suum numen, sua auspicia: quae ut primumcontacta sint ab eo, a quo nec ius nec fas fuerit, de-letum cum duce exercitum documento fuisse, ne dein-de, turbato gentium iure,. comitia haberentur. Hisvocibus curia et forum personat. Ap. Claudium,quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritateeventum reprehensi ab se consilii incusantem, dicta-torem consensu patriciorum Servilius consul dicit,delectusque et iustitium indictum.
VII. Priusquam dictator legionesque novae inHernicos venirent, ductu C. Sulpicii legati res peroccasionem gesta egregie est. In Hernicos, morteconsuliscontcmptim ad castraRomanacum haud du-bia expugnandi spe succedentes, hortante legato, etplenis irae atque indignitatis militum animis, eruptioest facta. Multum ab spe adeundi valli res Hernicisafuit: adeo turbatis inde ordinibus abscessere. Di-ctatoris deinde adventu novus veteri exercitus iun-gitur, et copiae duplicantur: et pro concione dictatorlaudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas, tollitanimos; simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit.Neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui, etparti ante decoris memores, neque ignari auctarumvirium hostis, suas quoque vires augent. Omne Her-nicum nomen, omnis militaris aetas excitur. Qua-dringenariae octo cohortes, lecta robora virorum,scribuntur. Ilunc eximium florent iuventutis eo etiam,quod, ut duplex acciperent stipendium, decrev erant,6pei animorumque implevere. Immunes quoque ope-