Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

Lin.VlI. Caf. 4-0. [P. C. n 9 5. A. C. 55 9 .] 7

aegre passus, ut omnes dii hominesque scirent, separenti opem latam, quam inimicis eius, malle, ca-pit consilium, rudis quidem atque agrestis animi, etquanquam non civilis exempli, tamen pietate lauda-bile. Inscientibus cunctis, cultro succinctus, manein urbem, atque a porta domum confestim ad]\]. Pom-ponium tribunum pergit: janitori, opus esse sibi domi-no eius convento extemplo, ait: nuntiaret, T. Manli-um L. filium esse. Mox introductus, (etenim perci-tum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi,aut consilii ad rem agendam, deferre) salute acceptaredditaque, esse, ait, quae cum eo agere arbitris remo-tis velit. Procul inde omnibus abire iussis, cultrumstringit: et, super lectum stans ferro intento, nisi,in quae ipse concepisset verba, iuraret, se patris eiusaccusandi causa concilium plebis nunquam habiturum,se eum extemplo transfixurum minatur. Pavidustribunus (quippe qui ferrum ante oculos micare, sesolum, inermem; illum praevalidum iuvenem, et,quod haud minus timendum erat, stolide ferocemviribus suis cerneret) adiurat, in quae adactus estverba; et prae se deinde tulit, ea vi subactum se in-cepto destitisse. Nec perinde, ut maluisset plebes,sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reopotestatem fieri; ita aegre habuit, filium id pro pa-rente ausum: eoque id laudabilius erat, quod animumeius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset.Itaque non patri modo remissa causae dictio est, sedipsi etiam adolescenti ea res honori fuit: et quum eoanno primum placuisset, tribunos militum ad legio-nes suiiragio fieri, (nam et antea, sicut nunc, quos. Itufulos vocant, imperatores ipsi faciebant) secundum in sex locis tenuit, miliis domi militiaeque adconciliandam gratiam meritis; ut qui rure et proculcoetu hominum iuventam egisset.

VI. Eodem anno, seu motu terrae, seu qua vi