Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

(3

T. LIVII [U. C.3g5.A.C.55g.]

quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L.Manlius, perinde ac reipublicae gerendae, ac nonsolvendae religione, gratia creatus esset, bellumHernicum affectans, delectu acerbo iurentutem agi*tavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebiscoortis, seu vi, seu verecundia victus, dictatura abiit.

IV. Neque eo minus principio inseqiientis anni,Q. Servilio Ahala, L. Genucio consulibus, dies Man-lio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitasin delectu, non damno modo civium, sed etiam lace'ratione corporum lata, partim virgis caesis, qui adnomina non respondissent, partim in vincula ductis,invisa erat: et ante omnia invisum ipsum ingeniumatrox, cognomcnquc Imperiosi grave liberae civ itati,ab ostentatione saevitiae ascitum ; quam non magisin alienis, quam in proximis, ac sanguine ipse suoexerceret. Criminique ei tribunus inter cetera dabat,quod filium iuvenem, nullius probri compertum, ex-torrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressuaequalium prohibitum, in opus servile, prope in car-cerem atque in ergastulum , dederit: ubi summo loconatus dictatorius iuvenis quotidiana miseria disceret,Tere imperioso patre se natum esse. At quam ob no-xam? quia infacundior sit, et lingua impromptus.Quod naturae damnum utrum nutriendum patri, siquicquam in eo humani esset, an castigandum ac ve-xatione insigne faciendum fuisse? ne mulas quidembestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie suaparum prosperum sil. At, hercule, L. Manlium ma-lum malo augere filii, et tarditatem ingenii insuperpremere ; et, si quid in eo exiguum naturalis vigorissil, id exstinguere vita agresti et rustico cultu, interpecudes habendo.

V. Omnium potius his criminationibus, quamipsius iuvenis, irritatus est animus: quin contra, sequoque parenti causam invidiae atque criminum esse,