o
Lib. VII. C 4 p. 2. 3. [U. C. 3ga. A. C. 3fio.]
passa est. Eo institutum manet, ut actores Atella-narum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquamexpertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parvaprincipia rerum, ludorum quoque prima origo po-nenda visa est: ut appareret, quam ab sano initiores in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insa-niam venerit.
III. Nec tamen ludorum primum initium, procu-randis religionibus datum, aut religione animos, autcorpora morbis levavit. Quin etiam, quum mediosforte ludos circus Tiberi superfuso irrigatus impe-disset, id vero, vclut aversis iam diis aspernantibus-que placamina irae, terrorem ingentem fecit. ItaqueCn. Genucio, L. Aemilio Mamercino secundum con-sulibus, quum piaculorum magis conquisitio animos,quam corpora morbi, allicerent, repetitum ex senio-rum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavoab dictatore fixo sedatam. Ea religione adductussenatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit.Dictus L. Manlius Imperiosus, L. Pinarium magi-strum equitum dixit. Lex vetusta est, priscis literisverbisque scripta, ut, qui praetor maximus sit, Idi-bus Septembribus clavum pangat. Fixa fuit dextrolateri aedis lovis optimi maximi, ex qua parte Mi-nervae templum est. Eum clavum, quia rarae perea tempora literae erant, notam numeri annorumfuisse ferunt: eoque Minervae templo dicatam le-gem, quia numerus Minervae inventum sit. Volsi-niis quoque clavos, indices numeri annorum, fixos intemplo Nortiae, Etruscae deae, comparere, diligenstalium monumentorum auctor Cincius affirmat. M.Horatius consul ex lege templum lovis optimi ma-ximi dedicavit anno post reges exactos: a consuli-bus postea ad dictatores, quia maius imperium erat,sollenne clavi figendi translatum est. Intermissodeinde more, digua etiam per se visa res, propter