4
T. LIVII [U. C. 091. A. C. 361.]
exposcendae causa tertio tum post conditam urbemlectisternium fuit. Et quum ris morbi nec humanisconsiliis nec ope divina levaretur, victis superstitio-ne animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso po-pulo, (nam circi modo spectaculum fuerat) inter aliacoelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterumparva quoque (ut ferine principia omnia) et ea ipsaperegrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitan-dorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti,ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motusmore Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus,simul inconditis inter se iocularia fundentes versi-bus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Ac-cepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Ver-naculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vo-cabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicutante, Fescennino versu similem incompositum te-mere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas mo-dis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motu-que congruenti peragebant. Livius post aliquot an-nos, qui ab saturis ausus est primus argumento fa-bulam serere, (idem scilicet, id quod omnes tumerant, suorum carminum actor) dicitur, quum sae-pius revocatus vocem obtudisset, venia petita pue-rum ad canendum ante tibicinem quum statuisset,canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quianihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantarihistrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorumvoci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risuac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paul-latim verterat; iuventus, histrionibus fabellarumactu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula in-texta versibus iaetitare coepit: quae indo exodiapostea appellata, conscrtaque fabellis potissimumAtellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis ac-ceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui