L. VII.C. 1.2. [TJ.C.3go.A.C.3G2.TT.C.3gi. A.C.SGi.] 3
turam Sp. Fnriii AI. filio Camillo; aedilitatem Cn.Quincti» Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarumgentium viris, gratia campestri ceperunt. E. Sextiocollega ex Patribus datus L. Aemilius Mamercinus.Principio anni et de Gallis, quos primo palatos perApuliam congregari iam fama erat, et de Hernico-rum defectione agitata mentio. Quum de industriaomnia,ne quid per plebeium consulem ageretur,pro-ferrentur, silentium omnium rorum ac iustitio simileotium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribu-nis, quod pro consule uno plebeio tres patricios ma-gistratus, curulibus sellis praetextatos tanquam con-sules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset, praetoremquidem etiam iura reddentem, et collegam consuli-bus, atque iisdem auspiciis creatum, verecundia indeimposita est senatui ex Patribus iubendi aediles cu-rules creari. Primo, ut alternis annis ex plebe fie-rent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde, L.Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione eta bello quietis rebus, ne quando a metu ac peliculisvacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedi-lem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt,pro portione et ex multitudine alia multa funerafuisse: maximcque eam pestilentiam insignem morsquam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Fuit enimvere vir unicus in omni fortuna: princeps pace bel-loque prius, quam exsulatum iret; clarior in exsiliovel desiderio civitatis, quae capta absentis implora-vit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriamsecum patriam ipsam restituit. Par deinde per quin-que et viginti annos (tot enim postea vixit) titulotantae gloriae fuit, dignusque habitus, quem secun-dum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico,C. Licinio Stolone consulibus, pestilentia fuit. Eoniliil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum
A 2