Lib. XXXVIII. Cai\46.47. [U. C. 5G5.A.C.187.] 423
fuisset) quum redeuntes in latrunculos Thracas inci-dissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.Q. Minucius Thermus, in quo haud paullo plus damnifacium est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate eaclades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus ce-cidit: exercitus, spolia regis Antiochi referens, tri-fariam •dissipatus, alibi primum, alibi postremumagmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris fe-rarum noctem unam delituit. Pro his triumphus pe-titur? Si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foretacceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? deiis, ut opinor, quos libi hostes senatus aut populus Ro-manus dedisset. Sic huic L. Scipioni, sic illi M ’. Aci-lio de rege Antiocho, sic paullo ante T. Quinctio derege Philippo, sic P. Africano de Hannibale, et Poe-nis, et Syphace, triumphus datus. Kt minima illa,quum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamensunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibusnuntiaretur; an satis esset, ad praesidium aliquodnuntiari? Pultis ergo haec omnia pollui.el confundi?tolli fetialia iura? nullos esse fetiales? fiat (pacedeum dixerim ) iaclura religionis: oblivio deorum ca-piat pectora vestra. Nitm senatum quoque de belloconsuli non placet? non ad populum ferri, velint, iu-beanlne cum Gallis bellum geri? Modo certe consulesGraeciam atque Asiam volebant: tamen perseveran-tibus vobis, Ligures provinciam decernere, dicto au-dientes fuerunt. Merito ergo a vobis, prospere bellogesto, triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.
XLV1I. Talis oratio Furii et Aemilii fuit. Man-lium in hunc maxime modum respondisse accepimus.Tribuni plebis antea solebant triumphum postulanti-bus adversari, Patres conscripti. Quibus ego gratiamhabeo, quod seu mihi, seu magnitudini rerum gesta-rum, hoc dederunt, ut non solum silentio comproba-rent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset,