400
T. LIVII [U. C. 565. A. C. 189.]
latores lignatoresque Romani in eam partem, in quacolloquium futurum erat, ducti sunt; tutius id futu-rum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsumpro statione habituri erant, hosti oppositum. Suamtamen alteram stationem propius castra sexcentorumequitum posuerunt. Consul, affirmante Attalo, ven-turos reges, et transigi rem posse, profectus e ca-stris, quum eodem, quo antea, praesidio equitumquinque millia fere processisset, nec multum a con-stituto loco abesset, repente concitatis equis cumimpetu hostili videt Gallos venientes. Constituitagmen, et expedire tela animosque equitibus iussisprimo constanter initium pugnae accepit, nec cessit:dein, quum praegravaret multitudo, cedere sensim,nihil confusis turmarum ordinibus, coepit: postre-mo, quum iam plus iu mora periculi, quam in ordini-bus conservandis praesidii esset, omnes passim in fu-gam effusi sunt. Tum vero instare dissipatis Galli,et caedere: magnaque pars oppressa foret, ni statiopabulatorum, sexcenti equites, occurrissent. Ii, pro-cul clamore pavido suorum exaudito, quum telaequosque expedissent, integri profligatam pugnamacceperunt. Itaque versa extemplo fortuna est, ver-sus in victores a victis terror: et primo impetu fusiGalli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, etundique obvius hostis Gallis erat: ut ne fugam qui-dem facilem aut tutam haberent, quia recentibusequis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effu-gerunt: captus est nemo: maior multo pars per fidemviolati colloquii poenas morte luerunt. Romani, ar-dentibus ira animis, postero die omnibus copiis adhostem perveniunt.
XXVI. Biduum natura montis per se ipsum ex-ploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul.Tertio die, quum auspicio operam dedisset, deindeimmolasset, in quattuor partes divisas copias educit: