Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
398
Einzelbild herunterladen
 

398

T. LIVII [II. C. 565. A. C. hSq.]

quam in bellum euntium, modo. Consul, armis ho-stium in uno concrematis cumulo, ceteram praedamconferre omnes iussit: et aut vendidit, quod eius inpublicum redigendum erat: aut cum cura, ut quamaequissima esset, per milites divisit. Laudati quo-que pro concione omnes sunt, donatique pro meritoquisque: ante omnes Attalus, summo ceterorum as-sensu. Nam singularis eius iuvenis quum virtus etindustria in omnibus laboribus periculisque, tummodestia etiam fuerat,

XXIV. Supererat bellum integrum cum Tectosa-gis. Ad eos profectus consul, tertiis castris Ancyram,nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostespaullo plus decem millia aberant. Ubi quum stativaessent, facinus memorabile a captiva factum est.Ortiagontis reguli uxor forma eximia custodiebaturinter plures captivos, cui custodiae centurio praeerat,et libidinis et avaritiae militaris. Is primo eius ani-mum lentavit. Quem quum abhorrentem a volunta-rio videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat,vim fecit. Deinde, ad leniendam indignitatem iniu-riae, spem reditus ad suos mulieri facit; et ne eamquidem, ut amans, gratuitam. Certo auri ponderepactus, ne quem conscium suorum haberet, ipsi per-mittit, ut, quem vellet, unum ex captivis nuntium adsuos mitteret. Locum prope flumen constituit; quoduo, ne plus, necessarii captivae cum auro venirentnocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsiusmulieris servus inter captivos eiusdem custodiaeerat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationescenturio educit. Nocte insequenti et duo necessariimulieris ad constitutum locum, et centurio cum ca-ptiva venit. Ubi quum aurum ostenderent, quodsummam talenti Attici (tanti enim pepigerat) exple-ret ; mulier lingua sua, stringerent ferrum, el centu-rionem pensantem aurum occiderent, imperavit. Tu-