Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
368
Einzelbild herunterladen
 

3G8

T. LIVII [U. C. 5G5. A. C. ifjy.]

batur: cuius auctoritatem, perpetuo tenore vitaepartam, toga candida elevabat. Is testis, ijuae vasaaurea atque argentea, captis castris, inter aliampraedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabatvidisse. Postremo in huius maxime invidiam desi-stere se petitione Glabrio dixit; quando, quod tacitiindignarentur nobiles homines, id aeque novus com-petitor intestabili periurio incesseret.

LVI1I. Centum millium multa irrogata erat. Bisde ea re certatum est. Tertio , quum de petitionedestitisset reus, ncc populus de multa suffragiumferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt. Cen-sores T. Quinctius Flamininus, M. Claudius Marcel-lus creati. Per eosdem dies L. Aemilio Regillo, quiclasse praefectum Antiochi regis devicerat, extra ur-bem in aede Apollinis quum senatus datus esset, au-ditis rebus gestis cius, quantis cum classibus hostiumdimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset,magno consensu Patrum triumphus navalis est de-cretus. Triumphavit Kalendis Februariis. In eotriumpho undequinquaginta coronae aureae transla-tae sunt: pecunia nequaquam tanta, pro specie regiitriumphi: tetradrachma Attica triginta quattuormillia septingenta, cistophori centum triginta duomillia trecenti. Supplicationes deinde fuerunt exsenatusconsulto, quod L. Aemilius in Hispania pros-pere rempublicam gessisset. Ilaud ita multo postL. Scipio ad urbem venit: qui, ne cognomini fratriscederet, Asiaticum se appellari voluit. Et in senatu,et in concione de rebus ab se gestis disseruit. Erant,qui fama id maius bellum, quam difficultate rei, fuis-se interpretarentur; uno memorabili proelio debel-latum, gloriamque eius victoriae praefloratam adThermopylas esse. Ceterum vcie aestimanti Aeto-licum magis ad Thermopylas bellum, quam regiumfuit. Quota enim parte virium suarum ibi dimicavit