Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
324
Einzelbild herunterladen
 

324

T. LIVII [U. C.562.A.C. 190.] _

tempus audivit, consulem cum exercitu iam in Ma-cedonia esse, pararique, quae ad transitum Helle-sponti opus essent; tempus venisse ratus, prius,quam terra marique simul urgeretur,agendi de pace,tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit.Ibi peditum omnibus copiis relictis, cum equitatu(erant autem sex millia equitum) in campos sub ipsaElaeae moenia descendit, misso caduceatore ad Ae-milium, velle se de pace agere.

XIX. Aemilius, Eumene a Pergamo accito, adhi-bitis et Rhodiis, consilium habuit. Rhodii haudaspernari pacem: Eumenes,nec honestum esse, dicere,eo tempore de pace agi; nec exitum rei imponi posse.Qui enim, inquit, aut honeste, inclusi moenibus et ob-sessi velut, leges pacis accipiemus? aut cui rata istapax erit, quam sine consule, non ex auctoritate sena-tus, non i ussu populi Romani pepigerimus? Quaeroenim, pace per te facta, redilurusne extemplo in Ita-liam sis, classem exercitumque deducturus ? an exspe-ctaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatuscenseat, aut populus iubeat? Restat ergo, ut maneasin Asia, et rursus in hiberna copiae reductae, omissobello, exhauriant commeatibus praebendis socios: dein-de (si ita visum sit iis, penes quos potestas fuerit) in-stauremus novum de integro bellum: quod possumus,si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur,ante hiemem, diis volentibus, perfecisse. Haec senten-tia vicit, responsumque Antiocho est, ante consulisadventum de pace agi non posse. Antiochus, pacenequicquam tentata, evastatis Elaeensium primum,deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio,Adramytteum hostiliter itinere facto, petit agrumopulentum, quem vocant Thebes campum, carmineHomeri nobilitatae. Neque alio ullo loco Asiae ma-ior regiis militibus parta est praeda. Eodem Adra-