322
X. LIVII [U. C. 56 2 . A. C. 190 .]
sinum, qui latere uno Cariam, altero Lyciam contin-git, omisso conatu Patara amplius tentandi, Rhodiidomum dimissi sunt. Livius, praetervectus Asiani,in Graeciam transmisit, ut, conventis Scipionibus,qui tum circa Thessaliam erant, inltaliam traiiceret.
XVII. Aemilius, postquam omissas in Lycia res,et Livium profectum in Italiam cognovit, quum ipse 'ab Epheso, repulsus tempestate, irrito incepto Sa-mum revertisset, turpe ratus, tentata frustra Pataraesse, proficisci eo tota classe, et summa vi aggrediurbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorumpraetervecti, in Bargylietico sinu exscensionem adlassum fecerunt. Urbem regium tenebat praesidium: Iagrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. Mis- 'sis deinde, qui per colloquia principum et magistra- ;tuum tentarent animos, postquam nihil in potestatesua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit, 1Erant Iassensium exsules cum Romanis: ii frequen-tes Rhodios orare institerunt, Ne urbem, et vicinamsibi, et cognatam, innoxiam perire sinersnt. Sibi ex-silii nullam aliam causam esse, quam fidem erga Ro-manos. Eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, tenerieos, qui in urbe maneant. Omnium Iassensium unammentem esse, ut servitulemregiameffugerent. Rhodii,moti precibus, Eumene etiam rege assumpto, simulsuas necessitudines commemorando, simul obsessae 1regio praesidio urbis casum miserando, pervicerunt,ut oppugnatione absisteretur. Profecti inde, pacatisceteris, quum oram Asiae legerent, Loryma (portusadversus Rhodum est) pervenerunt. Ibi in principiissermo primo inter tribunos militum secretus oritur,deinde ad aures ipsius Aemilii pervenit, abduci clas-sem ab Epheso, ab suo bello: ut ab tergo liber reli-ctus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia 1impune conari posset. Movere ea Aemilium: voca-tosque Rhodios quum percunctatus esset, utrumnam