308
T. LIVII [U. C. 562.A. C. 190.]
dualius cohortibus, missis a M’. Acilio, Romam de-ducti, et in Lautumias coniecti sunt. Cohortes indead exercitum redire, L. Cornelius consul iussit. Le-gati a Ptolemaeo et Cleopatra, regibus Aegypti, gra-tulantes quod M’. Acilius consul Antiochum regemGraecia expulisset, venerunt: adhortantesque, ut inAsiam exercitum traiicerent, omnia perculsa metunon in Asia modo, sed etiam in Syria, esse; reges Ae-gypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos fore.Gratiae regibus actae: legatis munera dari iussa, insingulos quaternum millium aeris.
IV. L. Cornelius consul, peractis, quae Romaeagenda erant, pro concione edixit, ut milites, quosipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiiscum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes Idi-bus Quintilibus Brundisium convenirent. Item treslegatos nominavit, Sex. Digitium, L. Apustium, C.Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undiquenaves Brundisium contraherent: et, omnibus iamparatis, paludatus ab urbe est profectus. Ad quinquemillia voluntariorum ex Romanis sociisquc, quiemerita stipendia sub imperatore P. Africano habe-bant, praesto fuere exeunti consuli, et nomina dede-runt. Per eos dies, quibus est profectus ad bellumconsul, ludis Apollinaribus, ante diem quintum IdusQuintiles, coelo sereno interdiu obscurata lux est,quum luna sub orbem solis subisset. Et L. AemiliusRegillus, cui navalis provincia evenerat, eodem tem-pore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab se-natu datum est, ut triginta quinqueremes, vigintitriremes faceret; quia fama erat, Antiochum postproelium navale maiorem classem aliquanto repara-re. Aetoli, postquam legati ab Roma retulerunt,nullam spem pacis esse, quanquam omnis ora mariti-ma eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopu-lata ab Achaeis erat, periculi magis, quam damni,