Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
302
Einzelbild herunterladen
 

302

T. LIVII [C. C.56i. A. C. 191 .] J

fronte ad pugnam procedebat. Quod ubi vidit Ho-manus, vela contrahit, malosque inclinat, et, siinul |armamenta componens,opperitur insequentes naves,lam ferme triginta in fronte erant; quibus ut aequa-ret laevum cornu, dolonibus erectis altum petereintendit: iussis, qui sequebantur, adversus dextrumcornu prope terram proras dirigere. Eumenes agmencogebat. Ceterum, ut demendis armamentis tumul-tuari primum coeptum est, et ipse, quanta maximaceleritate potest, concitat naves. Iam omnes in con-spectu erant: duae Punicae naves antecedebant Ro-manam classem, quibus obviae tres fuerunt regiaenaves: et, ut in numero impari, duae regiae unamcircumsistunt: et primum ab utroque latere remosdetergunt: deinde transcendunt armati, et, deiectiscaesisque propugnatoribus, navem capiunt. Ena, Iquae compari Marte concurrerat, postquam captamalteram navem vidit, priusquam a tribus simul cir-.cumveniretur, retro ad classem refugit. Livius, in-dignatione accensus, praetoria nave in hostes tendit.Adversus quam eadem spe duae, quae Punicam unamnavem circumvenerant, quum inferrentur, demitterein aquam remos ab utroque latere remiges stabilien-dae navis causa iussit, et in advenientes hostiumnaves ferreas manus iniicere,et,ubi pugnam pedestrisimilem fecissent, meminisse Romanae virtutis, necpro viris ducere regia mancipia. Haud paullo faci- |lius, quam ante duae unam, tunc una duas naves ex-pugnavit, cepitque. Et iam classes quoque undiqueconcurrerant, et passim permixtis navibus pugnaba- jtur. Eumenes, qui extremus commisso certamineadvenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium abLivio turbatum, dextrum ipse, ubi aequa pugna erat,invadit.

XLV. Nec ita multo post primum ab laevo cornufuga coepit. Polyxenidas enim, ut virtute militum