Lib. XXXAX Cap. 8.9. [U.C.56i. A.C.iqi.] 267
impetum fecisse. Si videretur ei, moveret ex hiber-nis: se obviam processurum, ut, quid agendum esset,consultarent.
IX. Antiocho, ad Pheras iam castra habenti, uhiconiunxerant ei se Aetoli et Amynandei', legati abLarissavenerunt, quaerentes, quod ob factum di-ctumve Thessalorum bello lacesseret eos? simulorantes, ut, remoto exercitu, per legatos, si quid eivideretur, secum disceptaret. Eodem tempore quin-gentos armatos, duce Hippolocho, Pheras in praesi-dium miserunt. Ili, exclusi aditu, iam omnia itineraobsidentibus regiis, Scotussam se receperunt. Lega-tis Larissaeorum rex clementer respondit, Non bellifaciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessa-lorum causa, se Thessaliam intrasse. Similia his quicum Pheraeis ageret, missus. Cui nullo dato respon-so, Pheraei ipsi legatum ad regem, principem civita-tis Pausaniam, miserunt. Qui quum haud dissimiliahis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in col-loquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiamferocius, egisset; rex etiam atque etiam deliberareeos iussos,ne id consilii caperent, cuius, dum in futu-rum nimis cauti et providi essent, extemplo poenite-ret, dimisit. Haec renuntiata Pheras legatio quumesset, ne paullum quidem dubitarunt, quin pro fideerga Romanos, quicquid fors belli tulisset, pateren-tur. Itaque et hi summa ope parabant se ad urbemdefendendam: et rex ab omni parte simul oppugna-re moenia est aggressus; et, ut qui satis intelligeret,(neque enim dubium erat) in eventu eius urbis posi-tum esse, quam primam aggressus esset, aut spernideinde ab universa gente Thessalorum, aut timeri se,omnem undique terrorem obsessis iniecit. Primumimpetum oppugnationis satis constanter sustinue-runt: dein, quum multi propugnantes caderent, autvulnerarentur, labare animi coepere. Revocati dein