Lib. XXXVI. Cap. 3 . 4. [U .C.56i.A. C.igi.] 261
vit, vacationem rei navalis his colonis non esse.Ostia, et Fregenae, et Castrum Novum, et Pyrgi, etAntium, et Tarracina, et Minturnae, et Sinuessa fue-runt, quae cum praetore de vacatione certaverunt.Consul deinde M’. Acilius ex senatusconsulto ad col-legium fetialium retulit: Ipsiite utique regi Antiochoindiceretur bellum, an ad praesidium nuntiaretur? etnutu Aetolis quoque separalim indici iuberent bellum?et num prius societas iis et amicitia renuntianda esset,quam bellum indicendum? Fetiales responderunt: lamantesese, quum de Philippo consulerentur, decresse,nihil referre, ipsi coram, an ad praesidium, nuntiare•tur. Amicitiam renuntiatam videri, quum legatis, to-ties repetentibus res, nec reddi, nec satisfieri aequumcensuissent. Aetolos ultro sibi bellum indixisse, quumDemetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent;Chalcidem terra marique oppugnatum issent; regemAntiochum in Europam ad bellum populo Itomano in-ferendum traduxissent. Omnibus iam satis compa-ratis, M’. Acilius consul edixit: Ut, quos L. Quin-ctius milites conscripsisset, et quos sociis nominiqueLatino imperasset,quos secum in provinciam ire opor-teret, et tribuni militum legionis primae et tertiae,uti omnes Brundisium Idibus Maiis convenirent. Ipseante diem quintum Nonas Maias paludatus urbeegressus est. Per eosdem dies et praetores in pro-vincias profecti sunt.
IV. Sub idem tempus legati ab duobus regibus,Philippo Macedoniae et Ptolemaeo Aegypti rege Ro-mani venerunt, pollicentes ad bellum auxilia, et pe-cuniam, et frumentum. Ab Ptolemaeo etiam millepondo auri, viginti millia pondo argenti allata. Nihileius acceptum. Gratiae regibus actae: et, quumuterque se cum omnibus copiis in Aetoliam ventu-rum, belloque interfuturum polliceretur, Ptolemaeoid remissum: Philippi legatis responsum, gratum