Lib. XXXV. Gap. 49. 50. [U.C.56o.A.C. 192 .J 255
nomina gentium inauditarum, Dahas, etMedos,et Ca-dusios, et Elymaeos, Syros omnes esse: haud paullomancipiorum melius, propter servilia ingenia, quammilitum genus. Et utinam subiicere oculis vestris,Achaei, possem concursationem regis magni ab Deme-triade, nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nuncChalcidem! Videretis vix duarum male plenarum le-giuncularum instar in castris regis: videretis regem,nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis, quodmiliti admetiatur: nunc mutuas pecunias fenore in sti-pendium quaerentem: nunc ad portas Chalcidis stan-tem: et mox inde exclusum, nihil aliud quam Aulideatque Euripo spectatis, in Aetoliam redeuntem. Malecrediderunt et Antiochus Aetolis,et Aetoli regiae vani-tati. Quo minus vos decipi debetis, sed expertae totiesspectalaeque Romanorum fidei credere. Nam quodoptimum esse dicant, non interponi vos bello; nihilimo tam alienum rebus vestris est. Quippe sine gratia,sine dignitate, praemium victoris eritis.
L. Nec absurde adversus utrosque respondissevisus est, et facile erat orationem apud faventes .ae-quis auribus accipi. Nulla enim nec disceptatio, necdubitatio fuit, quin omnes, eosdem genti Achaeorumhostes et amicos, quos populus Romanus censuisset,iudiearent, bellumque et Antiocho, et Aetolis nuntia-ri iuberent. Auxilia etiam, quo censuit Quinctius,quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Pi-raeeum extemplo miserunt. Erat enim haud proculseditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum qui-busdam spe largitionum venalem pretio multitudi-nem; donec ab iis, qui Romanae partis erant, Quin-ctius est accitus, et, accusante Leonte quodam, Apol-lodorus auctor defectionis damnatus, atque in exsi-lium est eioctus. Et ab Achaeis quidem cum tristiresponso legatio ad regem rediit, lloeoti nihil certiresponderunt: quum Antiochus in Boeotiam venisset,