230
T. LIVII [U. C. 56o. A. C. 192 .]
praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse exi-stimabat classem Romanam exspectandam, quae amari Gythium tueri posset; sed metuens, ne dilatio-nem res non pateretur, et non Gythium solum , sedpraesidium quoque missum ad tuendam urbem amit-teretur, naves Achaeorum deduxit.
XXVI. Comparaverat et tyrannus modicam clas-sem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitte-rentur, praesidia, tres tectas naves, et lembos pri- jstesque, tradita vetere classe ex foedere Romanis.Harum novarum tum navium agilitatem ut experire- ■tur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent,provectos in altum quotidie remigem militemque si-mulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti •spem obsidionis, si praesidia maritima interclusis-set. Praetor Achaeorum, sicut terrestrium certanii- ,num arte quemvis clarorum imperatorum vel usu velingenio aequabat, ita rudis in re navali erat; Arcas,mediterraneus homo, externorum etiam omnium,nisi quod inCreta praefectus auxiliorum militaverat,ignarus. Navis erat quadriremis vetus, capta annis ;octoginta ante, quum Crateri uxorem Nicaeam a !Naupacto Corinthum veheret. Huius fama motus(fuerat enim nobile in classe regia quondam navi-gium) deduci ab Aegio putrem iam admodum et ve-tustate dilabentem iussit. Hac tum praetoria nave ,praecedente classem,quum in eaPatrensisTiso prae- jfeetus classis veheretur, occurrerunt a Gythio Laco- jnum naves: et primo statiin incursu ad novam et fir- Imani navem vetus, quae per se ipsa omnibus compa-gibus aquam acciperet, divulsa est: captique omnes,qui in nave erant. Cetera classis, praetoria naveamissa, quantum quaeque remis valuit, fugerunt, jIpse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit: jnec ante fugae finem, quam Patras ventum est, fecit.Nihil ea res animum militaris viri, et multos experti 1