221
T. LIVII [U. C. 56 o. A. C. 192.J
pore apto, quaesita simpliciter iracundiae causa au-ditaque, Pater Hamilcar, inquit, Antioche, parvumadmodum me, quum sacrificaret, altaribus admotuminreiurando adegit, nunquam amicum fore populiRomani. Sub hoc sacramento sex et triginta annosmilitavi: hoc me in pace palria mea expulit: hoc pa-tria extorrem in luam regiam adduxit: hoc duce, situ spem meam destitueris, ubicunque vires, ubi armaesse sciam, huc veniam, toto orbe terrarum quaerensaliquos Romanis hostes. Itaque, si quibus tuorummeis criminibus apud te crescere libet, aliam mate■ \riam crescendi ex me quaerant. Odi, odioque sum 'Romanis: id me verum dicere, pater Hamilcar et dii jtestes sunt. Proinde, quum de bello Romano cogita-bis, inter primos amicos Hannibalem habeto: si qua 'res te ad pacem compellet, in id consilium alium, cumquo deliberes, quaerito. Non movit modo talis oratioregem, sed etiam reconciliavit Hannibali. Ex con-silio ita discessum est, ut bellum gereretur.
XX. Romae destinabant quidem sermonibus ho-stem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeteranimos parabant. Consulibus ambobus Italia pro-vincia decreta est: ita ut inter se compararent, sor-tirenturve, uter comitiis eius anni praeesset: adutrum ea non pertineret cura, ut paratus esset, siquo eum extra Italiam opus esset ducere legiones.Huic consuli permissum, ut duas legiones scriberetnovas, et socium Latini nominis viginti millia, etequites octingentos. Alteri consuli duae legionesdecretae, quas L. Cornelius consul superioris annihabuisset: et socium ac Latini nominis ex eodemexercitu quindecim millia, et equites quingenti. Q.Minucio cum exercitu, quem in Liguribus habebat,prorogatum imperium: additum, in supplementumut quattuor millia peditum Romanorum scriberentur,et centum quinquaginta equites ; et sociis eodem