Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
222
Einzelbild herunterladen
 

222

T. LIVII [U. C. 55g. A.C. j 9 3.J

maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessioneregni vestri permansisse, et non alias earum in Phi-lippi , alias in Ptolemaei fuisse potestate, alias permultos annos nullo ambigente libertatem usurpasseiNam si, quod aliquando servierunt, temporum iniqui-tate pressi, iuspost tot saecula asserendi eos in servi-tutem faciet; quid abest, quin actum nobis nihil sit,quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetantposteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem, et \Thessalorum lotam gentem? Sed quid ego causam ci- \vitalium ago, quam, ipsis agentibus, et nos et regemipsum cognoscere aequius est?

XVII. Vocari deinde civitatium legationes iussit,praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui,quantumcunque virium Antiocho decessisset, suo idaccessurum regno ducebat. Admissi plures, dumsuas quisque nunc querelas, nunc expostulationes inserit, et aequa iniquis miscent, e disceptatione alter-cationem fecerunt. Itaque, neque remissa ulla re,neque impetrata, aeque ac venerant, omnium incertilegati Romam redierunt. Rex, dimissis iis, consiliumde bello Romano habuit. Ibi alius alio ferocius (quia \quo quisque asperius adversus Romanos locutus es- .set, eo spes gratiae maior erat) alius superbiam po- Istolatorum increpare, tanquam Nabidi victo, sic An- 1tioeho, maximo Asiae regum, imponentium leges: Iquanquam Nabidi tamen dominationem in patriamsuam, et patriam Laetdaemonem, remissam: Antiochosi Smyrna et Lampsacus imperata faciant, indignumvideri; alii, parvas et vix dictu dignas belli causastanto regi eas civitates esse; sed initium semper aparvis iniusta imperandi fieri: nisi crederent, Persas,quum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierunt,gleba terrae et haustu aquae eguisse. Per similem itentalionem Romanis de duabus civitatibus agi: etalias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent, ad ,