Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
 

220

T. LIVII [D. C. 55g. A. C. 193 .]

cae gentes regis externi, quam populi Romani, tamdiu principis in ea terra, imperium esse mallent. Ex-sequenti, quem tertium duceret? liaud dubie semelipsum dixisse. Tum risum obortum Scipioni, et-sub-iecisse: Quidnam tu diceres, si me vicisses? Tum mevero, inquit, et ante Alexandrum, et ante Pyrrhum, etante omnes alios imperatores esse. Et perplexum Pu-nico astu responsum, et improvisum assentationisgenus Scipionem movisse, quod 0 grege se imperato-rum velut inaestimabilem secrevisset.

XV. Villius ab Epheso Apameam processit: eo etAntiochus, audito Romanorum legatorum adventu,occurrit. Apameae congressis disceptatio eademferme fuit, quae Romae inter Quinctium et legatosregis fuerat. Mors nuntiata Antiochi, filii regis, ,quem missum paullo ante dixeram in Syriam, dire-mit colloquia. Magnus luctus in regia fuit, magnum-que eius iuvenis desiderium. Id enim iam specimensui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iu-stique regis in eo indolem fuisse appareret. Quo ca-rior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspe-ctior fuit, gravem successorem eum instare senectutisuae patrem credentem, per spadones quosdam, ta-lium ministeriis facinorum acceptos regibus, venenosustulisse. Eam quoque causam clandestino facinoriadiiciebant, quod, quum Seleuco filio Lysimachiamdedisset, Antiocho quam similem daret sedem, utprocul ab se honore eum quoque ablegaret, non ha-buisset. Magni tamen luctus species per aliquot diesregiam tenuit: legatusque Romanus, ne alieno tem-pore incommodus obversaretur, Pergamum conces-sit. Rex Ephesum, omisso, quod inchoaverat, bello,rediit. Ibi, per luctum regia clausa, cum Minionequodam, qui princeps amicorum eius erat, secretaconsilia agitavit. Minio, ignarus omnium externo-rum, viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut