190
T. LIVII [TJ. 0. 558. A. C. iy4.] |
rendiale factum, quod Hadriani nuntiaverant,in agro 'suo lapidibus pluisse.
XLV1. In Gallia L. Valerius Flaccus proconsulcirca Mediolanum cum Gallis Insubribus, et Boiis,qui Dorulaco duce ad concitandos Insubres Padumtransgressi erant, signis collatis depugnavit. Decemmillia hostium sunt caesa. Per cos dies collega eiusM. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. Tulit ineo triumpho argenti infecti viginti quinque milliapondo, bigati centum viginti tria millia, Oscensisquingenta quadraginta: auri pondo mille quadrin-genta. Militibus ex praeda divisit, in singulos, du-cenos septuagenos aeris, triplex equiti. Ti. Sempro-nius consul, in provinciam profectus, in Boiorum pri-mum agrum legiones duxit. Boiorix tum reguluseorum, cum duobus fratribus tota gente concitata ad Irebellandum, castra locis apertis posuit: ut appare-ret dimicaturos, si hostis fines intrassct. Consul ubi,quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit,nuntium ad collegam mittit, ut, si videretur ci, ma-turaret venire: se tergiversando in adventum cius remextracturum. Quae causa consuli cunctandi, eademGallis (praeterquam quod cunctatio hostium animosfaciebat) rei maturandae erat, ut, priusquam coniun- :gerentur consulum copiae, rem transigerent. Perbiduum tamen nihil aliud, quam steterunt parati ad Ipugnandum, si quis contra egrederetur: tertio subie-re ad vallum, castraque ab omni simul parte aggressisunt. Consul extemplo arma capere milites i ussit:armatos inde paullisper continuit, ut et stolidam fi-duciam hosti augeret, et disponeret copias, quibusquaeque portis erumperent. Duae legiones duabusprincipalibus portis signa efferre iussae: sed in ipsoexitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent viam.Diu in angustiis pugnatum est: nec dextris magisgladiisque gerebatur res, quam scutis corporibusquo