Lib.XXXIV.Cap. 39 . 40 . [U.C.557.A.C.195.] 185
angustiae paullisper, sua hustiunique refertae turba,tenuerunt: postquam in patentiorem viam urbispaullatim urgentes hostem processere, non ultra viseorum atque impetus sustineri poterant. Quum ter-ga vertissent Lacedaemonii, et effusa fuga superiorapeterent loca; Nabis quidem, ut capta urbe trepi-dans, quanam ipse evaderet, circumspectabat. Py-thagoras quum ad cetera animo oflicioque ducis fun-gebatur, tum vero unus, ne caperetur urbs, causafuit. Succendi enim aedificia proxima muro iussit.Quae quum momento temporis arsissent, ut adiuvan-tibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferresolent, ruere in Romanos tecta: nec tegularum mo-do fragmenta, sed etiam ambusta tigna, ad armatospervenire, et flamma fate fundi, fumus terrorem etiammaiorem, quam periculum, facere. Itaque et quiextra urbem erant Romanorum, tum maxime impe-tus facientes, recessere a muro: et, qui iam intrave-rant, ne incendio ab tergo oriente intercluderenturab suis, receperunt scse: et Quinctius, postquam,quid rei esset, vidit, receptui canere iussit. Ita iama capta prope urbe revocati redierunt in castra.
XL. Quinctius plus ex timore hostium, quam exre ipsa, spei nactus, per triduum insequens territaviteos; nunc proeliis lacessendo, nunc operibus inter-saepiendo quaedam ; ne exitus ad fugam esset. Hiscomminationibus compulsus tyrannus Pythagoran»rursus oratorem misit, quem Quinctius primo asper-natum excedere castris iussit: deinde suppliciterorantem, advolutumque genibus, tandem audivit.Prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Roma-norum: dein, quum ea velut vana et sine eflectu nihilproficerent, eo deducta res est, ut his conditionibus,quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, in-dutiae fierent: pecuniaque et obsides accepti. Dumoppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis prope su-