100
T. LIVII [U. C. 55y. A. C. ig5.]
sent, quoties ipsos signis collutis fudissent fugas-sentque; patefacta repente porta, universi in eoserumpunt. Vix clamorem eorum, nedum impetum,Suessetani tulere: quod postquam, sicut futurum ra-tus erat, consul fieri etiam vidit; equo citato subter \murum hostium ad cohortes advehitur: atque eas |arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, ■qua silentium ac solitudo erat, in urbem inducit:priusque omnia cepit, quam se reciperent Lacetani.Mox ipsos, nihil praeter arma habentes, in deditio-nem accepit. i
XXL Confestim inde victor adVergium castrumducit. Receptaculum id maxime praedonum erat:et inde incursiones in agros pacatos provinciae eiusfiebant. Transfugit inde ad consulem princeps Ver-gestanus, et purgare se ac populares coepit; non esse •in manu ipsis rempublicam: praedones receptos totum |suae potestatis id castrum fecisse. Consul eum do- lilium redire, conficta aliqua probabili, cur abfuisset,causa, iussit. Quum se muros subisse cerneret, inlen-tosquepraedones ad luenda moenia esse; tum uti cum <suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.Id, uti praeceperat, factum. Repente anceps terror,hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta,barbaros circumvasit. Huius potitus loci consul eos,qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis, sua- 'que habere iussit: Vergestanos ceteros, quaestori, ut Ivenderet,imperavit: de praedonibus supplicium sum-psit. Pacata provincia, vectigalia magna instituit ex .ferrariis argentariisque; quibus tum institutis, locu-pletior in dies provincia fuit. Ob has res gestas inHispania supplicationem in triduum Patres decreve-runt. |
XXII. Eadem aestate alter consul L. Valerius iFlaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Lita- i|nam silvam, signis collutis,secundo proelio conflixit