104
T. LIVII fU. C. 557. A. C. 195.]
nondum parebant, profectus, ut in quamque regio-nem venerat, omnes, qui circa incolebant, populosin deditionem accepit. Segesticam tantum, gravematque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.
XVIII. Eo maiorem habebat difficultatem insubigendis hostibus, quam qui primi venerunt in Hi-spaniam; quod ad illos taedio imperii Carthaginien-sium Hispani deficiebant; huic ex usurpata libertatein servitutem velut asserendi erant: ct ita mota omniaaccepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad de-fectionem cogerentur: nec, nisi in tempore subven-tum foret, ultra sustentaturi fuerint. Sed in consuleea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima mi-nimaque per se adiret atque ageret: nec cogitaretmodo imperaretque, quae in rem essent, sed pleraqueipse per se transigeret; nec in quemquam omniumgravius severiusque, quam in semet ipsum,imperiumexerceret; parsimonia, et vigiliis, et labore cum ul-timis militum certaret; nec quicquam in exercitu suopraecipui, praeter honorem atque imperium,haberet.
XIX. Difficilius bellum in Turdetania praetoriI’. Manlio Celtiberi, mcrcede exciti ab hostibus, sic-ut ante dictum est, faciebant. Itaque eo consul, ar-cessitus literis praetoris, legiones duxit. Ubi eovenit, (castra separatim Celtiberi et Turdetani habe-bant) cum Turdetanis extemplo levia proelia, incur-santes in stationes eorum, llomani facere; semper-que victores ex quamvis temere coepto certamine.abire. Ad Celtiberos in colloquium tribunos militumire consul, atque iis trium conditionum electionemferrd^iubet: primam, si transire ad Romanos velint,ct duplex stipendium accipere, quam quantum a Tur-detanis pepigissent: alteram, si domos abire, publicafide accepta, nihil eam rem noxae futuram, quod ho-stibus se Romanorum iunxissent: tertiam, si utiquebellum placeat, diem locumque constituant, ubi se-