162
T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. 19S.]
erat: et ceteri, postquam intra vallum liostes vident,ipsis castris exuti, signa armaque abiiciunt. Caedun-tur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes:secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diri-piunt. Valerius Antias supra quadraginta millia ho-stium caesa eo die scribit. Cato ipse, haud sane de-trectator laudum suarum, multos caesos ait; nume-rum non ascribit.
XVI Tria eo die laudabilia fecisse putatur:unum, quod, circumducto exercitu, procul navibussuis castrisque, ubi spem nisi in virtute haberent,inter medios hostes proelium commisit: alterum,quod cohortes ab tergo hostibus obiecit: tertium,quod secundam legionem, ceteris omnibus effusis adsequendos hostes, pleno gradu sub signis compositaminstructamque subire ad portam castrorum iussit.Nihil deinde a victoria cessatum. Quum, receptuisigno dato, suos spoliis onustos in castra reduxisset,paucis horis noctis ad quietem datis, ad praedandumin agros duxit. Effusius, ut sparsis hostibus fuga,praedati sunt. Quae res non minus, quam pugnapridie adversa, Emporitanos Hispanos accolasqueeorum in deditionem compulit. Multi et aliarum ci-vitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.Quos omnes, appellatos benigne, vinoque et cibo cu-ratos, domos dimisit. Confestim inde castra movit:et, quacunque incedebat agmen, legati dedentium ci-vitates suas occurrebant. Et quum Tarraconem ve-nit, iam omnis cis lberum llispania perdomita erat,captivique et Komani, et socium ac Latini nominis,variis casibus in Hispania oppressi, donum consulia barbaris reducebantur. Fama deinde vulgatur,consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et addevios montanos, profectum etiam, falso perlatumest. Ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem,Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt: