Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
148
Einzelbild herunterladen
 

44S T. LI VII [TT. C. 557-A.C. i 9 5.] ~

voluerunt; in manu esse parentum, fratrum,virorum.Sos, si diis placet, iam etiam rempublicam capessereeas patimur, et foro prope, et concionibus, et comitiisimmisceri. Quid enim nunc aliud per vias et compitafaciunt, quam rogationem tribunorum plebis suadent,aliae legem abrogandam censent? Date frenos impo- \tenti naturae et indomito animali, et sperate, ipsas |modum licentiae facturas, nisi vos feceritis. Mini- 'mum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibiaut moribus aut legibus iniuncta patiuntur: omniumrerum libertatem, imo licentiam, (si vere dicere volu-mus) desiderant. Quid enim , si hoc expugnaverint,non lentabunt?

III. Recensete omnia muliebria iura, quibus licenliam earum alligaverint maiores nostri, per quaequesubiecerint viris: quibus omnibus constrictas vix ta-men continere potestis. Quid? si carpere singula, etextorquere, et exaequari ad extremum viris patiemini,tolerabiles vobis eas fore creditis? extemplo, simul pa-res esse coeperint, superiores erunt. At, hercule, nequid novum in eas rogetur, recusant: non ius, sed in-iuriam deprecantur. Imo ut, quam accepistis, iussi-stis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum etexperiendo comprobastis, hanc ut abrogetis: id est, utunam tollendo legem celeras infirmetis, liulla lex sa-tis commoda omnibus est: id modo quaeritur, si maio-ri parti et in summam prodest. Si, quod cuiquam pri-vativi officiet ius, id destruet ac demolietur, quid atti-nebit universos rogare leges, quas mox abrogare, inquos latae sunt, possint? Volo tamen audire, quid sit,propter quod matronae consternatae procucurrerintin publicum, ac vix foro se et concione abstineant. Idcaptivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, Ube-ri, fratres earum? Procul abest: absitque semper, ta-lis fortuna reipublicae: sed tamen, quum fuit, nega- jstis hoc piis precibus earum. At non pietas nec solli-