Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
79
Einzelbild herunterladen
 

LI b. XXXII. C 4p. 22. 23. [U.C. 554. A. C ig8.] 79

nem,acprae se ferentibus,quid decreturi essent;Dy-maei acMegalopolitani, et quidam Argivorum, prius-quam decretum fieret, consurrexerunt, ac reliqueruntconcilium, «eque mirante ullo, neque improbante.Nam Megalopolitanos, avorum memoria pulsos abLacedaemoniis, restituerat in patriam Antigonus: etDymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Ro-mano, quum redimi eos, ubicunque servirent, Philip-pus iussisset, non libertatem modo, sed etiam patri-am, reddiderat. Iam Argivi, praeterquam quod Ma-cedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiamhospitiis familiarique amicitia plerique illigati Phi-lippo erant. Ob haec concilio, quod inclinaverat adRomanam societatem iubendam, excesserunt: venia-que iis huius secessionis fuit, et magnis et rocentibusobligatis beneficiis.

XXIII. Ceteri populi Achaeorum, quum sententiasperrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiispraesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quiainiussu populi non poterat rata esse, in id tempus,quo Romam mitti legati possent, dilata est. In prae-sentia tres legatos ad L. Quinetium mitti placuit, etexercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admo-veri; captis Cenchreis, iam urbem ipsam Quinctiooppugnante. Et hi quidem e regione portae, quaefert Sicyonem, posuerunt castra. Romani ad Cen-chreas versam partem urbis, Attalus, traducto perIsthmum exercitu, ab Lechaeo, alterius maris portu,oppugnabant; primo segnius, sperantes seditionemintus fore inter oppidanos ac regium praesidium.Postquam uno animo omnes, et Macedones tanquamcommunem patriam tuebantur, et Corinthii ducempraesidii Androsthonem, haud secus quam civem etsuffragio creatum suo, imperio in se uti patiebantur;omnis inde spes pugnantibus in vi, ot armis, et ope-ribus erat. Undique aggeres haud facili aditu ad