Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
77
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 21 . [U.C.554.A.C.198.] 77

oblivioni dentur: ne sint cum Philippo res, cuius cru-delitatis metu obmutuistis omnes: (nam quae alia ta-cendi advocatis in concilium causa est?) cum Antigo-no, mitissimo ac iuslissimo rege, et de nobis omnibusoptime merito, existimemus disceptationem esse: numid postularet facere nos, quod tum fieri non posset ?Paeninsula est Peloponnesus, angustis Isthmi fauci-bus continenti adhaerens, nulli apertior neque oppor-tunior, quam navali, bello. Si centum tectae naves, etquinquaginta leviores apertae, et triginta Issaicilembi maritimam oram vastare, et expositas prope inipsis liloribus urbes coeperint oppugnare, inmediter-raneas scilicet nos urbes recipiemus? Tanquam non in-testino et haerente in ipsis visceribus uramur bello ?Quum terra Nabis et Lacedaemonii, mari Romanaclassis urgebunt; unde regiam societatem et praesidiaMacedonum implorem? An ipsi nostris armis ab hosteRomano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur ? egre-gie enim Dymas priore bello sumus tutati. Salis exem-plorum nobis alienae clades praebent: ne quaeramus,quemadmodum celeris exemplo simus. Nolite, quiaultro Romani petunt amicitiam, id, quod optandumvobis ac summa ope petendum erat, fastidire. Metuenim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra,quia sub umbra auxilii vestri latere volunt, in societa-tem vestram confugiunt, ut portubus vestris recipian-tur, ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo ditionissuae faciunt. Quod rogant, cogere possunt: quia pe-percisse volunt, committere vos, cur pereatis, non pa-tiuntur. Nam quod Cleomedon modo, tanquam medi-am et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretisabstineretisque armis, ostendebat; ea non media, sednulla via est. Etenim, praeterquam quod aut acci-pienda, aut aspernanda vobis Romana societas est,quid aliud quam nusquam gratia stabili, vehit qui