Lib. XXXII. Cap. 13. 14. [U.C.554. A.C. 198 .] 67
rant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodumexpugnandi erat, abscesserunt. Theuma inde ct Ca-lathana vicos expugnant diripiuntque. Acharras perdeditionem receperunt. Xyniae simili metu a culto-ribus desertae sunt. Hoc sedibus suis extorre agmenin praesidium incidit, quod ad Thaumacum, quo tu-tior frumentatio esset,ducebatur: incondita inermis-que multitudo, mixta imbelli turba, ab armatis caesaest. Xyniae desertae diripiuntur. Cyphara indeAetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castel-lum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolis ge-sta. Nec Amynander atque Athamanes, post famamprosperae pugnae Romanorum, quieverunt.
XIV. Ceterum Amynander, quia suo militi parumfidebat, petito ab consule modico praesidio, quumGompbos peteret, oppidum protinus nomine Phecam,situm inter Gomphos faucesque angustas, quae abAthamania Thessaliam dirimunt, vi cepit. Inde Gom-phos adortus,et per aliquot dies summa vi urbem tu-entes, quum iam scalas ad moenia erexisset, eo de-mum metu perpulit ad deditionem. Haec traditioGomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit.Dedidere deinceps sese, qui Argenta, quique Pheri-num, et Thimarum, et Lisinas, etStimonem, etLam-psum habent, aliaque castella iuxta ignobilia. DumAthamanes Aetolique, summoto Macedonum metu,in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessalia-que a tribus simul exercitibus, incerta quem hostem,quemve socium crederet, vastatur; consul faucibus,quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiritransgressus, etsi probe scit, cui parti, Charopo prin-cipe excepto, Epirotae favissent; tamen, quia ab sa-tisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt,ex praesenti eos potius,quam cx praeterito, aestimathabitu, et ea ipsa facilitate veniae animos eorum inposterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram,.
E 2