Lib. XXXII. Cap. 1. 2. [U.C.553. A.C.igg.] 55
cuiaque exercuisset, perficeret; et eos, quos sacrile-gii compertos in vinculis Romam misissot, Locrosmi:teret ad supplicium; quaeque sublata ex delubroProserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret)feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt;qcod legati ab Ardea questi in senatu erant, sibi inironte Albano Latinis carnem, ut assolet, datam nonesse. Ab Suessa nuntiatum est, duas portas, quod-ijue inter eas muri erat, de coelo tactum; et Formia-ni legati aedem Iovis, item Ostienses aedem lovis, etVeliterni Apollinis et Sanci aedes, et in Herculis ae-de capillum enatum: et ex Bruttiis ab Q. Minuciopropraetore scriptum, equuleum cum quinque pedi-bus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus, natosesse. Inde a P. Sulpicio proconsule ex Macedonialiterae allatae, in quibus inter cetera scriptum erat,lauream in puppi navis longae enatam. Priorumprodigiorum causa senatus censuerat, ut consulesmaioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent.Ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vo-cati, atque ex responso eorum supplicatio populo indiem unum edicta, et ad omnia pulvinaria res divi-nae factae.
II. Carthaginienses eo anno argentum in stipen-dium impositum primum Romam advexerunt. Idquia probum non esse quaestores renuntiaverant, ex-periemibusque pars quarta decocta erat, pecunia Ro-mae mutua sumpta, intertrimentum argenti expleve-runt. Petentibus deinde, ut, si iam videretur sena-tui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides:de ceteris, si in fido permanerent, spes facta. Peten-tibus iisdem, qui non reddebanturobsides, ut ab Nor-ba, ubiparum commode essent, alio traducerentur,concessum , ut Signiam et Ferentinum transirent.Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectusGades mitteretur, adversus quod iis, in fidem populi