Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
46
Einzelbild herunterladen
 

46

T. LIVII [L T . C. 55:i. A. C. 200 .] _

delerenturque: dies festi, sacra, sacerdotes , quaeipsius maiorumve eius honoris causa instituta essent,omnia profanarentur. Loca quoque, in quibus posi-tum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset,detestabilia esse, neque in iis quicquam postea ponidedicarique placere eorum, quae in loco puro poni de-dicarique fas esset. Sacerdotes publicos, quotiescun-que pro populo Atheniensi, sociisque, et exercitibus, etclassibus eorum precarentur, toties detestari atque ex-secrari Philippum, liberos eius, regnumque, terrestresnavalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.Additum decreto, Si quis quid postea, quod ad notamignominiamque Philippi perlineret, ferret, id omnepopulum Atheniensem iussurum: si quis contra igno-miniam, prove honore eius dixisset, fecisselve, qui oc-cidisset eum, iure caesurum. Postremo inclusum,XJl omnia, quae adversus Pisistratidas decreta quon-dam erant, eadem in Philippo servarentur. Atheni-enses quidem literis verbisque, quibus solis valent,bellum adversus Philippum gerebant.

XLV. Attalus Romanique, quum Piraeeum primoab Hermione petissent, paucos ibi morati dies, one-ratique aeque immodicis ad honores sociorum, atquein ira adversus hostem fuerant, Atheniensium decre-tis, navigant a Piraeeo Andrum. Et.quum in portu,quem Gaureleon vocant, constitissent, missis, quitentarent oppidanorum animos, si voluntate tradereurbem, quam vim experiri, mallent; postquam prae-sidio regio arcem teneri, nec se potestatis suae esserespondebant; expositis copiis, omnique apparatuurbium oppugnandarum, diversis partibus rex et le-gatus Romanus ad urbem subeunt. Plus aliquantoGraecos Romana signa armaque non ante visa ani-mique militum, tam prompte succedentium muros,terruere. Itaque fuga extemplo in arcem facta est:urbe hostes potiti. Et in arce quum biduum loci se