Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

44

T. LIVII [U. C. 55 2 . A. C. aoo.J

XL11. Philippus, suis iam rallo appropinquanti-bus, receptui cani iussit. Fatigatos enim equos vi-rosque non tam proelio,quam itineris simul longitu-dine, simul praepropera celeritate, habebat. Itaqueturmatim equites, in vicemquemanipulos levis arma-turae, aquatum ire et prandere iubet: alios in statio-ne armatos retinet,opperiens agmenpeditum tardiusductum propter gravitatem armorum. Quod ubi ad-venit, et ipsis imperatum, ut, statutis signis armisqueante se positis, raptim cibum caperent, binis ternisvesummum ex manipulis aquandi causa missis: interimeques cum levi armatura paratus instructusque ste-tit, si quid hostis moveret. Aetoli, (iam enim et, quaeper agros multitudo sparsa fuerat, receperat se in ca-stra)ut defensuri munimenta, circa portas vallum quearmatos disponunt, dum quietos hostes ipsi ferocesex tuto spectabant. Postquam mota signa Macedo-num sunt, et succedere ad vallum parati atque in-structi coepere, omnes repente, relictis stationibus,per aversam partem castrorum ad tumulum, ad ca-stra Athamanum perfugiunt. Multi in hac quoquetam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum. Phi-lippus , si satis diei superesset, non dubius, quinAthamanes quoque exui castris potuissent, die perproelium, deinde per direptionem castrorum absum-pto, sub tumulo in proxima planitie consedit, primaluce insequentis diei hostem aggressurus. Sed Ae-toli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocteproxima dispersi fugerunt. Maximo usui fuit Amy-nander, quo duce Athamanes, itinerum periti, sum-mis montibus per calles ignotos sequentibus eos ho-stibus in Aetoliam perduxerunt. Non ita multos indispersa fuga error intulit in Macedonum equites,quos luce prima Philippus, ut desertum tumulum vi-dit, ad carpendum hostium agmen misit,

XL111, Per eos dies et Athenagoras regius prae-