Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
 

Liu. XXXI. Ca p. 38-40. [U. C.55a. A.C. 200 .] 41

phagum flumen posuerunt castra. Rex haucl proculinde et ipse, vallo super ripam amnis ducto, (Erigo-num incolae vocant) consedit. Inde satis comperto,Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angu-stias, ne superare hostes artis faucibus inclusum adi-tum possent, praecessit. Ibi alia vallo, alia fossa,alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arbo-ribus obiectis, ita ut locus postulabat, aut materiasuppeditabat, propere permuniit; atque, ut ipsereba-tur,viamsuapte natura difficilem, obiectis per omnestransitus operibus inexpugnabilem fecit. Erantpleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxi-me Macedonum: quae, nisi ubi praelongis hastis vel-ut vallum ante clipeos obiecit, (quod ut fiat, liberocampo opus est) nullius admodum usus est. Thracasquoque rhomphaeas, ingentis et ipsae longitudinis,inter obiectos undique ramos impediebant. Creten-sium una cohors non inutilis erat: sed eaquoque ipsaut, si quis impetum faceret, in patentem vulneriequum equitemque sagittas coniicere poterat, ita ad-versus scuta Romana nec ad traiiciendum satis ma-gnam vim habebat, nec aperti quicquam erat, quod pe-teret. Itaque id ut vanum teli genus senserunt esse,saxis passim tota valle iacentibus incessebant ho-stem. Ea, maiore cum sonitu, quam vulnere ullo,pulsatio scutorum parumper succedentes Romanostenuit. Deinde, iis quoque spretis, parlim, testudinefacta, per adversos vadunt hostes: partim, brevi cir-cuitu quum in iugum collis evasissent, trepidos expraesidiis stationibusque Macedonas deturbant: et,ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiamobtruncant.

XL. Ita angustiae minore certamine, quam quodanimis proposuerant, superatae, et in Eordaeam per-ventum; ubi pervastatis passim agris, in Elimeam serecepit. Inde impetum in Orestidem fecit; et oppi-