LIB. XXXI. CAI'. 36-38. [L T .C.5r>a.A. C. 200 .] 39
foret: nunc, aviditate caedis intemperantius secuti,in praegressas cum tribunis militum cohortes Huma-nas incidere: et fugiens eques, ut primo signa suorumvidit, convertit in effusum hostem equos: versaquemomento temporis fortuna pugnae est, terga danti-bus, qui modo secuti erant. Multi cominus congres-si, multi fugientes interfecti. Nec ferro tantum per-iere, sed in paludes quidam coniecti, profundo limocum ipsis equis hausti sunt. Rex quoque in periculofuit: nam, ruente saucio equo, praeceps ad terramdatus, haud multum abfuit, quin iacens opprimere-tur. Saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit, pa-vidumque regem in equum subiecit. Ipse, quum pe-des aequare cursu fugientes non posset equites , abhostibus ad casum regis concitatis confossus periit.Rex, circumvectus paludes pervias inviasque trepidafuga, in castra tandem, iam desperantibus plerisqueincolumem evasurum, pervenit. Ducenti Macedonumequites eo proelio periere, centum fermecapti; octo-ginta admodum ornati equi, spoliis simul armorumrelatis, abducti.
XXXVIII. Fuerunt, qui hoc die regem temeri-tatis, consulem segnitiae accusarent. Nam et Philip-po quiescendum fuisse, quum paucis diebus hostes,exhausto circa omni agro, ad ultimum inopiae ven-turos sciret: et consulem, quum equitatum hostiumlevemque armaturam fudisset, acprope regem ipsumcepisset, protinus ad castrahostium ducere debuisse.Nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse, de-bellarique momento temporis potuisse. Id dictu,quam re, ut pleraque, facilius erat. Nam, si omnibuspeditum quoque copiis rex congressus fuisset, forsi-tan inter tumultum, quum omnes victi metuque per-culsi ex proelio intra vallum, protinus inde super-vadentem munimenta victorem hostem fugerent, exuicastris potuerit rex. Quum vero integrae copiae pe-