■Td T. LIVII [U. C. 552. A. C. 200.]
taribus septuaginta, carpentis Gallicis, multa prae-da oneratis, plus ducentis. Hamilcar dux Poenuseo proelio cecidit, et tres imperatores nobiles Gallo-rum. Placentini captivi ad duo millia liberorum ca-pitum redditi colonis.
XXII. Magna victoria laetaque Romae fuit. Li-teris allatis, supplicatio in triduum decreta est. Ro- ,manorum sociorumque ad duo millia eo proelio ceci-derunt: plurimi dextrae alae, in quam primo impetuvis ingens hostium illata est. Quanquam per prae-torem prope debellatum erat, consul quoque C. Au-relius, perfectis, quae Romae agenda fuerant, profe-ctus in Galliam, victorem exercitum a praetore acce-pit. Consul alter, quum auctumno ferine exacto inprovinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.
Ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudiustriremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athe-nas missae, quum Piraeeum pervenissent, despon-dentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant.Nam et terrestres ab Corintho, quae per Megaram in-cursiones in agros fieri solitae erant, non fiebant; etpraedonum a Chalcide naves, quae non mare soluminfestum, sed etiam omnes maritimos agros Atheni-ensibus fecerant,non modo Sunium superare, sed necextra fretum Euripi committere aperto mari se au-debant. Supervenerunt his tres Rhodiae quadrire-mes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos 1maritimos agros comparatae. Hac classe si urbsagrique Atheniensium defenderentur, satis in prae-sentia existimanti Claudio esse, maioris etiam reifortuna oblata est.
XXI11. Exsules ab Chalcide , regiorum iniuriispulsi, attulerunt, occupari Chalcidem sine certamineullo posse. Nam et Macedonas, quia nullus in pro-pinquo sit hostium metus, vagari passim, ct oppida-nos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis
-«H9NUU"*-