12
T. LIVII [U. C. 552 . A. C. 200.j
Nuntiare praeterea iussi, bellum cum rege Philipposusceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvissel; in-iuriasque inferendo sociis populi Homani, flagrantebello Italia, coegisset classes exercilusque in Grae-ciam mitti; et,distinendo copias, causa in primis fuis-set serius in Africam traiiciendi: peterentque, ut adid bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. Do-na ampla data, quae ferrent regi, rasa aurea argen-teaque, toga purpurea, ct palmata tunica cum ebur-neo scipione, et toga praetexta cum curuli sella:iussique polliceri, si quid ei ad firmandum augendum-que regnum opus esse indicasset, enixe id populumRomanum merito eius praestaturum. Verminae quo-que Syphacis filii legati per eos dies senatum adie-runt, excusantes errorem adolescentiamque, et cul-pant omnem in fraudem Carthaginiensium averten-tes. Et Masinissam Romanis ex hoste amicum fac-tum: Verminam quoque annisurum, ne officiis in po-pulum Romanum aut a Masinissa, aut ab ullo aliovincatur. Petere, ut rex, sociusque et amicus ab se-natu appellaretur. Responsum legatis est: Et patremeius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem re-pente populi Romani factum: et eum ipsum rudimen-tum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuis-se. Itaque pacem illi prius petendam a populo Roma-no esse, quam ut rex, sociusque, et amicus appelletur.Nominis eius honorem pro magnis erga se regum me-ritis dare populum Romanum consuessc. Legatos Ro-manos in Africa fore, quibus mandaturum senatum,ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eiuspopulo Romano permittenti. Si quid ad eas addi, de-mi, mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandumfore. Legati cum iis mandatis in Africam missi, C.Terentius Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius: quin-queremes singulis datae.
XII. Literae deinde in senatu recitatae sunt Q