4
T. LIVII [V. C. 55i. A. C. 2oiJ
matos cepit. A(1 septem millia hominum palata persegetes sunt caesa: inter quos ipse C. Oppius prae-fectus. Ceteri in castra metu compulsi, inde sine cer-to duce consensu militari proxima nocte, relictamagna parte rerum suarum, ad consulem per saltusprope invios pervenere: qui, nisi quod populatus estBoiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus foedus icit,nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quumgessisset, Romam rediit.
III. Quum primum senatum habuit, universis po-stulantibus, ne quam prius rem, quam de Philipposociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est:decrevitque frequens senatus, ut P. Aelius consul,quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classoaccepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, inMacedoniam traiiccret. M. Valerius Laevinus pro-praetor missus, circa Vibonem duodequadraginta na-vibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam trans-misit. Ad quem quum M. Aurelius legatus \ enisset,edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum na-vium numerum comparasset rex, et quemadmodumcirca omnes non continentis modo urbes, sed etiaminsulas, partim ipse adeundo, partim per legatos,conciret homines ad arma; maiore conatu Homanisid capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis,auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex ali-quanto minore regno esset; haec eadem scribereAurelium consulibus et senatui placuit.
IV. Exitu huius anni quum de agris veterum mi-litum relatum esset, qui ductu atque auspicio P.Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreveruntPatres, ut M. Iunius praetor urbis, si ei videretur,decemviros agro Samniti Appuloque, quod eius pu-blicum populi Romani esset, metiendo dividendoquecrearet. Creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus,C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat)