169. 1579 343
169. Ehern an Dohna. 1 ) *• August
(Kurpfalz zur Unterschrift der Concordienformel gedrängt; Massregelungder Heidelberger Universität.)
„Vigesima sexta Julii duo pontifices Smidelinus et Chemnitiuset uterque cancellarius eleetoris Saxoniae et Brandeburgici Meinsi-delius et Distellmorus quatuor curribus et equitibus comitati solem-niter Heidelbergam ingressi sunt, ubi Marbachium reliquias univer-sitatis deformantem et evellentem invenerunt. Caput praecipuumlegationis fuit, quidem ex aliis accipimus, ut electorem ad subscrip-tionem libri discordiae permoveant. Quid futurum sit, omnes ex-pectant- Ego vero satis esse pufco, etsi verbis non subscribat, factotarnen id ipsum praestet, quod illi petunt et quod res ipsa declarat.Vocati enim sunt omnes professores ad electorem praesente Mar-bachio et senatoribus ecclesiasticis, petitum a Donello rectore (cumquo tarnen ante paucos dies ipsemet elector clementissime egerat,ut Heydelbergae maneret ac oblatae conditioni Leidensi, cui operamsuam iam addixerat, renuntiaret, ipseque annuisset et mansurumcertis conditionibus promisisset), ut professores omnes suis iura-mentis, quibus universitati et ipsi rectori obstricti essent, liberaret;habere enim electorem, quae cum universitate conferret. Reotorcum collegis aliquid monstri ali existimantes uno ore id ipsum sefacturos negarunt, privilegia universitatis neque quidquam sibi cumsenatoribus ecclesiasticis negocii esse allegantes. Integro die hac dere certatum, rectore et professoribus in pristina sententia persi-stentibus. Hac frustra tentata via ad inquisitionem fidei unius-cuiusque ventum et colloquium privatum cum unoquoque petitumest, quibusdam id in totum tanquam partiale detrectantibus, caeterisvero id ipsum adhibitis scribis et arbitris concedentibus. Sed aMarbachio pernegatum; unde post longas rixas factum est, ut Don-ellus resignato sceptro rectoratus cum Tobino et Lanoio dimissionem,caeteri absolutum responsum ab electori [!], quid cum ipsis facereconstitueret, supplice libello oblato petierint. Elector cum Donellumet alios de discessu serio agere conspexisset et fortasse a consili-ariis, quid inde secuturum mali, vel etiam, quod verisimile est, aJacobo Andreae et suis, sub quorum adventu haec fierent, prae-monitus esset, cum Donello per consiliarios iterum agere coepit, utmanere vellet; esse enim ipsum deceptum a quibusdam neque satisde privilegiis universitatis instructum, daturum operam, ut omniatranquille et pacifice componerentur et universitati ius suum sanctumcertumque maneret. Interea discedit elector Stutgardiam ad Wir-