Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Seite
138
Einzelbild herunterladen
 

Libb. II. Sect. I.

138

Hoc vero modo calculus permolestus euaderet, praetereaque ostendi potest, in talicasu orbitae determinationem praecisionem necessariam per ipsius rei naturam nonadmittere: qnod incommodum quum aliter euitari nequeat, nisi nouis obseruationi-bus magis idoneis adscitis, liuic argumento hic non immoramur.

121 .

Quoties itaque incognitarum valores approximati iam in potestate sunt, veriinde per methodum modo explicatam omni quae desideratur praecisione deriuaripossunt. Primo 'scilicet computabuntur valores ipsarum X, Y istis valoribus ap-proximatis (a, b) respondentes: qui nisi sponte iam euanescunt, calculus duobusaliis valoribus ab illis parum diuersis ( a', b') repetetur, ac dein tertio systematea", b ", nisi fortuito ex secundo X et Y euanuerunt. Tunc per formulas art. praec.valores veri elicientur, quatenus suppositio, cui illae formulae innituntur, a veritatehaud sensibiliter discrepat. De qua re quo melius iudicium ferri possit, calculusvalorum ipsarum X, Y cum illis valoribus correctis repetetur: qui si aequationibusX = o, Y o nondum satisfieri monstrat, certe valores multo minores ipsarumX , Y inde prodibunt, quam per tres priores hypotlieses, adeoque elementa orbi-tae hinc resultantia longe exactiora erunt, quam ea, quae primis hypothesibus re-spondent. Quibus si acquiescere nolumus, consultissimum erit, omissa ea hypo-thesi quae maximas differentias produxerat, duas reliquas cum quarta denuo pun-gere, atque sic ad normam art. praec. quintum systema valorum ipsarum x , y for-mare: eodemque modo, vbi operae pretium videbitur, ad hypothesin sextam etc.progredi licebit, donec aequationibus X o, Y o tam exacte satisfactum fuerit,quam tabulae logarithmicae et trigonometricae permittunt. Rarissime tamen opuserit, vitra systema quartum progredi, nisi hypotheses primae nimis adhuc a veri-tate aberrantes suppositae fuerint.

122 .

Quum incognitarum valores in hypothesi secunda ct tertia supponendi quo-dammodo arbitrarii sint, si modo ab hypothesi prima non nimis differant, praeter-eaque caueatur, ne ratio (a a): {b" b) ad aequalitatem huius («' a): ( b' b)conuergat, plerumque statui solet a a , 1" b. Duplex hinc lucrum deriuatur:namque non solum formulae pro £, ^ paullo adhuc simpliciores euadunt, sed parsquoque calculi primi eadem manebit in hypothesi secunda, aliaque pars in tertia.