Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PRAEFATIO

Detectis legibus motus planetarum Kepleri ingenio non delue-runt subsidia ad singulorum planetarum elementa ex obseruationi-bus eruenda. Tyclio Brahe, a quo astronomia practica ad fasti*ginni antea ignotum euecta erat, cunctos planetas per longam an-norum seriem summa cura tantaque perseuerantia obseruauerat, vtlieplero talis thesauri dignissimo heredi seligendi tantummodo curarestaret, quae ad scopum, quemuis propositum facere viderentur.Nec mediocriter subleuabant hunc laborem motus planetarum me-dii summa iamdudum praecisione per obseruationes antiquissimasdeterminati.

Astronomi, qui post Keplerum conati sunt planetarum or-bitas adiumento obseruationum recentiorum vel perfectiorum adliucaccuratius dimetiri, iisdem vel adliuc maioribus subsidiis acliutisunt. Neque enim amplius de elementis plane incognitis elicien-dis agebatur, sed nota leuiter tantum corrigenda arctioribusque li-mitibus circumscribenda erant.

Principium grauitationis vniuersalis a summo Nevvton dete-ctum campum plane nouum aperuit, legibusque iisdem, quibusquinque planetas regi liepler expertus fuerat, leui tantum muta-